- SUPERSPERSUS
- SUPERSPERSUSapud Solin. c. 30. ubi de camelopardali, collo equi, ait, similem, pedibus hubulis, capite camelinô, nitore rutilô, albis maculis supersperso: idem quod stellatus est; ut habet scriptura τῆς προεκδόσεως. Sed neutrâ lectione rei veritatem, aut Plinium, quem exscribit, assecutus Auctor est. Stellatum enim et Superspersum, de rotundis maculis et in vortices sparsis dicitur: dinstinctum vero, de longis et lineatim ductis, quales Camelopardalis maculae sunt: ῥαβδωτους ςπίλους, virgatas maculas, vocat Strabo l. 16. Vide Salmas. ad Solin. p. 388.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.